- TERPANDER
- TERPANDERArnaeus, sive Lesbius, poeta Lyricus, primus in lyra Heptachordum et lyrici carminis canonem scripsit; quamquam id Philemoni quidam adscribunt, Suid.Huius famae ac nominis maximi iudicium patet, quod Lacedaemonii seditione quâdam admoniti fuerint ab oraculo, ut ad Terpandrum mitterent, qui lyrae et poeseos dulcedine animos vulgi ac tumultus sedaret. Unde proverbiumapud Graecos, Lesbius cantus, pro dulci Musices concentu. Vixit Olympiade 33. Eusebius in Chronolog. Lil. Giraldus, etc. An idem cum eo, quem primum τά Κάρνεια νικῆσαι, in Carniis vicisse, Hellanicus tradit apud Athenaeum, l. 14. In catalogo autem Σταδιονίκων cum Eusebianis edito, p. 217. Olymp. 26. Κάρνεια ἐτέθη τρῶτον ἐν Λακεδαίμονι κιθαρῳδῶν ἀγὼν Carniorum festô primum introductum est certamen citharaedicum. Erat et is peregrinus, et a Lacedaemoniis, qui, cum essent literarum artiumque imperiti, quando opus erat, consulebant peregrinos, Aelian. Var. Histor. l. 12. c. 50. accersitus. Eius meminit Marmor Arundelianum, annô Atticô 381. monente Marshamô. Vide de festo praefato plura supra, voce Carnia. De eodem Salmasius, Terpander, inquit, antiquissimus νόμων κιθαρῳδικῶν ποιητὴς, nomos suos versibus Heroicis compolsuit, quibus modulos addebat. Idem quoque de Homeri versibus faciebat. Post eum Phrynis Mitylenaeus - τὸ ἑξάμετρον τῷ λελυμένῳ coniunxit et numerum chordarum auxit etc. Not. ad Capitolin. in Pio, c. 7. ubi plura de Poeta hoc et Citharoedo. Vide quoque eum, ad Solin. p. 854.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.